CATULLUS AD LESBIAM ʠ |
![]() |
|
: Aubrey Beardsley . |
VIVAMUS mea Lesbia, atque amemus, rumoresque senum seueriorum omnes unius aestimemus assis! soles occidere et redire possunt: nobis cum semel occidit breuis lux, nox est perpetua una dormienda. da mi basia mille, deinde centum, dein mille altera, dein secunda centum, deinde usque altera mille, deinde centum. dein, cum milia multa fecerimus, conturbabimus illa, ne sciamus, aut ne quis malus inuidere possit, cum tantum sciat esse basiorum. |
![]() |
![]() |
, , , . , . , , , , o. |
|
![]() |
|
![]() |
, , , ? , , , , , , , , , . |
![]() |
salue nec minimo puella naso nec bello pede nec nigris ocellis nec longis digitis nec ore sicco nec sane nimis elegante lingua. decoctoris amica Formiani. ten prouincia narrat esse bellam. tecum Lesbia nostra comparatur. o saeclum insapiens et infacetum. |
, . , , , , , , : , , . ? , , ! |
![]() |
ILLE mi par esse deo uidetur, ille, si fas est, superare diuos, qui sedens aduersus identidem te spectat et audit dulce ridentem, misero quod omnis eripit sensus mihi: nam simul te, Lesbia, aspexi, nihil est super mi [vocis in ore] |
lingua sed torpet, tenuis sub artus flamma demanat, sonitu suopte tintinant aures, gemina et teguntur lumina nocte. otium, Catulle, tibi molestum est: otio exsultas nimiumque gestis: otium et reges prius et beatas perdidit urbes. |
![]() |
, , , , , , , . , , , , , , , ... , , , , ; - . |
![]() |
Caeli. Lesbia nostra. Lesbia illa. illa Lesbia quam Catullus unam plus quam se atque suos amauit omnes nunc in quadruuiis et angiportis glubit magnanimi Remi nepotes. , , , , , , , , . |
dicebas quondam solum te nosse Catullum Lesbia. nec prae me uelle tenere Iouem. dilexi tum te. non tantum ut uulgus amicam sed pater ut natos diligit et generos. nunc te cognoui. quare etsi impensius uror multo mi tamen es uilior et leuior. qui potis est inquis. quod amentem iniuria talis cogit amare magis sed bene uelle minus. |
![]() |
||
|
![]() |
huc est mens deducta tua mea Lesbia culpa atque ita se officio perdidit ipsa suo ut iam nec bene uelle queat tibi si optima fias nec desistere amare omnia si facias. , , , , , , , . |
|
|||
, . , ?
, . , , , . |
![]() |
|
||
![]() |
. . , : - . , , , : , . |
![]() |
Quintia formosa est multis. mihi candida longa recta est. haec ego sic singula confiteor. totum illud formosa nego. nam nulla uenustas nulla in tam magno est corpore mica salis. Lesbia formosa est quae cum pulcerrima tota est tum omnibus una omnes surripuit Veneres. |
. , , , : , ! . , . |
nulla potest mulier tantum se dicere amatam uere quantum a me Lesbia amata mea es. nulla fides ullo fuit umquam in foedere tanta quanta in amore tuo ex parte reperta mea est. |
![]() |
, , . , , . |
Lesbia mi dicit semper male nec tacet umquam de me. Lesbia me dispeream nisi amat. quo signo. quia sunt totidem mea. deprecor illam assidue. uerum dispeream nisi amo. |
||
|
si quicquam cupido optantique optigit umquam insperanti, hoc est gratum animo proprie. quare hoc est gratum nobis quoque, carius auro, quod te restituis, Lesbia, mi cupido. restituis cupido atque insperanti, ipsa refers te nobis. o lucem candidiore nota! quis me uno uiuit felicior, aut magis hac res optandas uita dicere quis poterit? |
![]() |
, . , , : , . , . , ! , , ?! ?! |